- LEUCTRUM
- LEUCTRUMs. AE, Laconicae urbs in Peloponneso ad sinum Messeniacum. Strabo l. 8. p. 361. Ptol. Maina Nigro. Istesia Moletio. Plutarch. in Peploida ad mare fuisse docet, Καὶ τῆς Λακωνικῆς πολίχνιον πρὸς τῆ θαλάττῃ Λεῦκτρον ὀνομάζεται. Baudr quoque nunc Maina: sedet ad radices Taygeti montis, inter Abae am ad Bor. 15. mill. pass. et Taenarium prom. ad Austr. 35. Sub Turcis; aliqua tamen cum libertate. Hinc tractus Braccio di Maina. Incolae les Mainots, Baudr. Inter Eleutherolaconum urbes mem orantur a Paus. Nomen illi a Leuctris Boeotiae datum, quorum et colonia erat. Pelopem eam condidisse refert Strabo l. 8. p. 361. Solinus ubi de Laconum urbibus agit, c. 13. Praeterea aliquot urbes, imer quas Leuctra, non obscura iam pridem Lacedaemoniorum foedo exitu. Ubi vehementer errat, quod celeberrimam pugnam Leuctricam, quae pugnata ad Boetoaie Leuctra fuit, Laconiae Leuctris tribuit. Item Leuctrum Arcadiae urbs, Paus. et Achaiae, p. 9. Strabo
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.